OPALIA

OPALIA
OPALIA
dies festus, Opi Deae dicatus. Erant autem Opalia post Saturnalia, vel eôdem die, quia Opem Saturni coniugem esse crediderunt. De iis Varro de L. L. l. 5. Die, inquit, tertiô post Saturnalia, feriae Opis. Sext. Pompeius, Opalia dies festi, quibus supplicatur Opi, appellantur. Macrob. Saturn. l. 1. c. 10. cum pluribus de Saturnalibus disputâsset, ita tandem concludit: Ex his ergo omnibus colligi potest, et unâ die Saturnalia fuisse, et non nisi 14. Kal. Ianuarias celebrata, quô solô die apud aedem Saturni conviviô solutô, Saturnalia clamitabantur, qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primûm Saturno pariter et Opi fuerit descriptus. Hanc autem Deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hôc Mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor, tam frugum, quam fructuum repertores esse credantur. Itaque omni iam fetu agrorum coactô ab hominibus hos Deos coli, quasi vitae cultioris auctores, quos etiam nonnullis Caelum et Terram esse persuasum est. Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est: et Terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur: vel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. Huic Deae sedentes vota concipiunt terramque de industria tangunt demonstrantes ipsam matrem Terram esse mortalibus appetendum. Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque Deos pro Iove Terraque coluisse, instituisseque ut Patresfamiliarum, et frugibus et fructibus iam coactis, passim cum servis vescerentur, cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverunt, delectari enim Deum honore servorum contemplatu laboris. Hactenus ille.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Opalĭa — Opalĭa, Fest zu Ehren der Ops (s.d.) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Opalia (gastropod) — Opalia Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class: Gastropo …   Wikipedia

  • OPA — Opalia …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Goddess of the Fertile Earth — Opalia or Ops (Roman) …   Eponyms, nicknames, and geographical games

  • OPAN — Opalia nefastus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Shadowmarch — ist eine vierteilige Fantasy Romanreihe des amerikanischen Schriftstellers Tad Williams. Obwohl erst als Trilogie angelegt, umfasst die Reihe nun vier Bände – aufgrund seiner Länge wurde der dritte Teil in zwei Bände aufgeteilt.… …   Deutsch Wikipedia

  • Dépouilles opimes — Ops Pour les articles homonymes, voir Ops (homonymie). Ops est la déesse romaine de l Abondance. Sommaire 1 Le culte 2 Les dépouilles opimes …   Wikipédia en Français

  • Opime — Ops Pour les articles homonymes, voir Ops (homonymie). Ops est la déesse romaine de l Abondance. Sommaire 1 Le culte 2 Les dépouilles opimes …   Wikipédia en Français

  • Opimes — Ops Pour les articles homonymes, voir Ops (homonymie). Ops est la déesse romaine de l Abondance. Sommaire 1 Le culte 2 Les dépouilles opimes …   Wikipédia en Français

  • Ops — Pour les articles homonymes, voir Ops (homonymie). Livie représentée en Ops Ops est la déesse romaine de l Abondance …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”